monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 6, 1
Quo sane in loco primus seculi dies sit, nonnulli quaerentes, VIII Kalendarum Aprilium, alii XII Kalendarum supradictarum die magis adnotandum putarunt, uno utrique, hoc est, aequinoctii argumento nitentes, quasi rationi congruat ut quia Deus aequis in principio partibus lucem tenebrasque diviserit, ibi nunc aequinoctium fieri credatur; bene quidem inquirentes, sed non plene quae dicerent providentes, multo utique peritius acturi, si tempus aequinoctii non primo diei quo lux, sed quarto quo luminaria sunt facta, potius adsignarent; ibi namque temporis initium statuit, qui luminaribus conditis dixit: Ut sint in signa, et tempora, et dies, et annos.